Associazioni sindacali e di categoria
Dictaturam et apsenti et praesenti mihi delatam et a populo et a senatu, M. Marcello et L. Arruntio consulibus non acccepi. Non recusavi in summa frumenti penuria curationem annonae, quam ita administravi, ut intra paucos dies metu et periclo praesenti populum universam liberarem impensa et cura mea. Consulatum quoque tum annuum et perpetuum mihi delatum non recepi.